|  |



XLIV, . 17

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

17. (1)   , , . (2) : . (3) , <> . , . (4) , , . (5)   , , , , , . (6) : (7) , , , , ,   , , , . (8) , , , . (9) :   , , , , , , . (10) 52,   . ,   ;   ,   ,   ,   .

17. Iam in exitu annus erat et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. [2] Itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret. [3] Senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem . . . comitia edixit: se ante eum diem in urbem venturum. Et consul maturavit et comitia eo die qui dictus erat sunt perfecta. [4] Consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. [5] Praetores postero die facti Cn. Baebius Tamphilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo. [6] Omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. [7] Itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset. [8] Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. [9] His decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt. [10] Consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. Praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.


  • 52 . , 171 . . ., , (XLII, 58, 12).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364004418 1364004419 1364004420