|  |



XLIV, . 36

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

36. (1) 109; . ; (2) , , , . (3) , , , . (4) .513 , , , . (5) , . , , , ; - , - . (6) 110. (7) , , : , , .

(8) , . , , ( , ), (9) , , , : , , , , ; (10)   , ; , 111; (11) , , , , . (12) .

, ,  ,  , . (13) , , . , , , , . , , . (14) . ,  ,  - , .

36. Tempus anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et incalescente sole factum erat. [2] Lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox appareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere; [3] sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. [4] Nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. [5] Ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant. [6] Tum iam aperte primis ordinibus imperat, metarentur frontem castrorum et impedimenta constituerent. [7] Quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; [8] legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes approbantes, dum pugnaturum consulem credebant neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam; [9] tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: [10] vereri ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur. [11] Se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat. [12] Consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis:

Et ego inquit animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et quem ego nunc habeo, tu habebis. [13] Multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. Non operae sit stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. Rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.

[14] Conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.


  • 109. .   ( 23 ) (37, 58) (   . . 114).
  • 110 .
  • 111 . , . 610.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004437 1364004438 1364004439

    , .