|  |



XLIV, . 35

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.

35. (1) , . (2) , , , , (3) , , , - , - .

(4) , -. : (5) ,   , , , (6) , , . , , : (7) ́- , , , 103, , , . (8) , : - , , , - . ,   ; (9) , , , , .

(10) . , , , .512 , , . (11) , , 104 ,   , : (12) , , . (13) , , , . (14) , 105, 106 , ,  . (15) , , . , , .

(16) , , . , : (17)   ,   , , . (18) - ,     . (19) , , , 107. (20) , ; . (21) , , , , , , : , , , . (22) , . ́ . (23) , , . (24) , <>108.

35. Quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. [2] Et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. [3] Sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.

[4] Sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. Multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. [5] Itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit consul post diem quintum decimum se responsum daturum. [6] Interim, ut appareret quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. Placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere: [7] confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos. [8] Aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. [9] Ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. [10] Alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint. [11] Cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte improviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse: [12] iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi quid petatur procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat. [13] His ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere. [14] Ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam. [15] Secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. Inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent. [16] Ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. Nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat. [17] Descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat. [18] Ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est. [19] Missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. [20] Meridie fere receptui cani suis consul iussit. Ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis. [21] Sole orto postero die irritatis certamine animis etiam acrius concursum est. Sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine quae disposita in turribus stabat omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur. [22] Ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant. Multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. [23] Tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus. [24] Perseus, quod in oculis erat . . . .


  • 103 , , , , (. . 24).
  • 104 , , , , . , , .
  • 105   ( ), , , .   , (.: XXIX, 14, 9).
  • 106 ( - ).
  • 107.: , XXIX, 14, 4. , (, V, 39, 7).
  • 108 ( ). , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004436 1364004437 1364004438

    , .