|  |



XLIV, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

38. (1) , , , , . (2) - , . (3) , , , , , , , (4) , , . , , , . (5) : , , . (6) , , , , , . (7) , . , , ,   ,   , ? (8)   , , , , .515 , ,  (9) , , , , . , , ! (10) , ! (11) , , ?

38. P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. [2] Quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. [3] Et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem. [4] Nam tantum abest ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. In qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. [5] Iam omnium primum, quantum numero nos praestent neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo. [6] Ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio impedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. [7] Sed fuerimus omnes: parvum hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? [8] nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, [9] an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? [10] quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non vicerit?

[11] Quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant, compositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?

1345970024 1345970025 1345970037 1364004439 1364004440 1364004441