|  |



XLV, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7

4. (1) , , 8.

(2) , , 9, , ,   . , , , , ,  (3) , , , , , , , , , . (4)   , . (5) , , . , , (6) , , , , -, . (7)   ,   , , : , .

4. Per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens in aerarium rettulit.

[2] Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt. Quos cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, [3] quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum adcivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione non viribus suis tutus esset. [4] Sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. [5] Itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. Sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; [6] itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. [7] Missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. Nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret tendente.


  • 8 ( ?).
  • 9 , , . XLIV.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004505 1364004506 1364004507