|  |



XLV, . 5

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

5. (1)   ,   , , , . (2) , , , , . , :

(3) , -, ? (4)   , , , , , . ,  ,  ? ,  ?

(5) , 10, . (6) , , , , , , , , ( ) , , (7), , .524 , , , , ; (8) , , , , .

(9)   , - . : , . ,  ,  ? (10) , , , . , : , . . (11) ,   , , . , , . (12) , , , .

5. Quae dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est appulsa. Is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere ut se traderet cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. [2] L. Atilius, illustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent.

[3] Permisso utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse? [4] cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?

[5] Nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. [6] Itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat regem ipsi appellant, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; [7] esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, [8] si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret.

[9] Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore. Suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. Reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? [10] Nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. Quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit. [11] Qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata. [12] Huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

1345970037 1260010114 1260010216 1364004506 1364004507 1364004508