|  |



XLV, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.

13. (1) , , : . (2) . , , , , , , ; , (3) , , - .

(4) ; (5) - , , .

(6) : , ; . (7) , - , - , , . (8) . (9) , ; , .

(10) , - ́: , , , 32. (11)   , , , ,  .

(12) , 33. , ; , , , . (13) , , , . , , , (14) , , :   , ,   .530 . (15) , , , , . , , ,  , . (16) , , , , , , , , . (17) , , , , , , , .

13. Et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. [2] Post ipsorum regum legati venerunt; Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; [3] gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse.

[4] Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt; [5] plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent.

[6] Responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano; [7] regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. [8] Munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. [9] Litterae deinde e Macedonia allatae, quae victoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis venisse.

[10] Dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse. [11] Senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum.

[12] Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. Et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. [13] Advenienti extemplo senatus datus est. Ibi adulescens ita locutus est ut quae rebus grata erant gratiora verbis faceret. Commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset; [14] duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non imperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. [15] Masinissam meminisse se regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. [16] Sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati quae ibi proveniant. Id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. [17] Cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare ita eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.


  • 32 ́ , , .: XLI, 13, 5. , ( , ) .
  • 33. , . 19,   , .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364004514 1364004515 1364004516