|  |



XLV, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

14. (1) , , , ,  , . (2) , ; , , , , . (3) , , , ; , , , (4)   , .   , .

(5) , , <>, , . (6) , , , , . (7) , , .

(8) ,   : , , , , , . (9) , , , , , <>34.

14. Responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. [2] Et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. [3] Victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. Grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. [4] Gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. Ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere.

[5] Petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum . . . exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae exigere. [6] Munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur; [7] et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data.

[8] Haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum. [9] Ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio . . .


  • 34 , ( , ), (. , . 16) .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364004515 1364004516 1364004517