|  |



XLV, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

31. (1) , 102, . , , , , ; .544 (2) , , ,   ; , .

(3)   , - . (4) : ,   , , , ;     103. (5) , . , . (6) -, , , , (7) , ,  , : , ; (8) , , ,   .

(9) , , : 104;   , , . (10) : -, , , ; (11) , , : ,   .

(12) . , 105. (13) , , ( ), , (14) , , , , . (15)   , ,   : , .

31. Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. In qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset; [2] noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis.

[3] Hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat. [4] Tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur. [5] His ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. Secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. [6] Hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, implevere aures decem legatorum: [7] non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, [8] nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.

[9] Ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent. [10] Id duabus de causis factum, una quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; [11] altera cur praesentes evocarent causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.

[12] Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. In his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. [13] Quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere [14] et ad Antissam in Lesbo insula diruendam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent. [15] Duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.


  • 102 , (. . 32, 7).
  • 103 , , .   , , , , , ,    - (, XXVIII, 3, 79). , , , . , .
  • 104.: XLII, 30, 5.
  • 105 , . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364004532 1364004533 1364004534