|  |



XLV, . 30

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

30. (1) . , , , , (2) , , , , . , , . (3) , , ( ); , , . (4)   ,    ;   , , ;   , . (5) , , , , ; , . (6) , , ,   (7) , , , -- , , , . (8) , , , .

30. Haec pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos. Libertas praeter spem data adrexit et levatum annuum vectigal; [2] regionatim commercio interruptis sua videri lacerata, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto; adeo, quanta Macedonia esset, quam divisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant. [3] Pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem, et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. [4] Secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen et Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi. [5] Tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, impigros cultores. [6] Quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt; iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. [7] Frigida haec omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terrae similia habet. Ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. [8] Divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa esset, ostendit.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004531 1364004532 1364004533