|  |



25

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

25 (213212 .). , , . , , ; . , - . . - . , ; 8000 , . . , 20000 , 200 . .565 . , , . . - , , , , . 27000 <> 1800, ; .

EX LIBRO XXV
P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus. Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulabant, cepit. ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. a Q. Fulvio et Ap. Claudio coss. adversus Hannonem, Poenorum ducem, prospere pugnatum est. Tib. Sempronius Gracchus pro cos. ab hospite suo Lucano in insidias deductus a Magone interfectus est. Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu, ut sibi exercitus daretur pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est. Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio coss. Cn. Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit. in quo proelio XX hominum ceciderunt; ipse cum equitibus CC effugit. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit tertio anno et ingentem virum gessit. in eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octavo, quam in Hispaniam ierunt. amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marci, equitis Romani, virtute et industria contractis exercituum reliquiis, eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. ad XXVII caesa, ex mille octingentos, praeda ingens capta. dux Marcius appellatus est.

1327002060 1327002061 1327002062 1364143026 1364143027 1364143028