|  |



24

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

24 (215213 .). , , , , .   , , . , , . , , ; , , . . ; , , , , , , . ( ; .)

EX LIBRO XXIIII
Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero amicus populi R. fuerat, ad Carthaginiensis defecit et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. Tib. Sempronius Gracchus procos. prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse iussit. Claudius Marcellus cos. in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno bello obpressus fugatusque Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit. ad id bellum gerendum M. Valerius praetor missus. res praeterea in Hispania a. P. et Cn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet. a quibus Syphax, rex Numidiae, in amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massyliorum rege, pro Carthaginiensibus pugnante, victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt. quorum auxiliis adscitis tunc primum mercennarium militem Romana castra habuerunt.

1327002006 1327002017 1327002022 1364143025 1364143026 1364143027

, .