|  |



26

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

26 (211210 .). , , . , , ; , . ; , . , ; , , , . , , , , , , , , . 24 , , , . , .

EX LIBRO XXVI
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Claudio coss. principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit. cum comitiis aput populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius, eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIIII videreturque divina stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur. res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.

1327002006 1327002017 1327002022 1364143027 1364143028 1364143029

, .