|  |



28

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

28 (207205 .). , , , , , , . , , , , , , , , , , . ; , . ( 14- ); , . , ; , . , , , ; - . , , . , , , , , , , , , .566 , , . , ; , - , , . , , , .

EX LIBRO XXVIII
Res in Hispania prospere gestae a Silano, Scipionis legato, et ab L. Scipione fratre adversus Poenos, a P. Sulpicio pro cos. socio Attalo, rege Asiae, adversus Philippum, regem Macedonum, pro Aetolis referuntur. cum M. Livio et Claudio Neroni coss. triumphus decretus esset, Livius, qui in provincia sua rem gesserat, quadrigis invectus est, Nero, qui in collegae provinciam, ut victoriam eius adiuvaret, venerat, equo secutus est, et in hoc habitu plus gloriae reverentiaeque habuit; nam et plus in bello quam collega fecerat. ignis in aede Vestae neglegentia virginis, quae non custodierat, extinctus est; caesa est flagro. P. Scipio in Hispania cum Poenis <de>bellavit XIIII anno eius belli, quinto post anno, quam ierat, praeclusisque in totum possessione provinciae eius hostibus Hispanias recepit; et a Tarracone in Africam ad Syphacem, regem Massyliorum, transvectus foedus iunxit. Hasdrubal Gisgonis ibi cum eo in eodem lecto cenavit. munus gladiatorium in honorem patris patruique Carthagini nova edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his, qui aut in honorem ducis aut ex provocatione descendebant; in quo reguli fratres de regno ferro contenderunt. cum Gisia urbs obpugnaretur, oppidani liberos et coniuges rogo extructo occiderunt et se insuper praecipitaverunt. ipse Scipio, dum gravi morbo inplicitus est, seditionem in parte exercitus motam, confirmatus discussit rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditione<m> venire. et amicitia facta <cum> Masinissa, rege Numidarum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, pollicebatur, <cum> Gaditanis quoque post discessum inde Magonis, cui Carthagine scriptum erat, ut in Italiam traiceret, Romam reversus consulque creatus. Africam provinciam petenti contradicente Q. Fabio Maximo Sicilia data est, permissumque ut in Africam traiceret, si id e re p. esse censeret. Mago, Hamilcaris filius, a minore Baleari insula, ubi hiemaverat, in Italiam traiecit.

1327002006 1327002017 1327002022 1364143029 1364143030 1364143031

, .