|  |



29

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

29 (205204 .). , , , . ; , . , , , . , . . , : , . ; , . , , ; , , , . , ; . , ; , ; , , . , , , , . , , , ; , , , , 200 , , , . , , . . : , . , , , , , . ; 214000 .

EX LIBRO XXVIIII
Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisus, Ma<n>donius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui A<l>bingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia <con>duceret, praeceptumque, ut se Hannibali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cum Philippo facta est. mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte, oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum, regem Asiae. lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, ut id numen ab optimo viro exciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de inpotentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stupraverat. in catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione pro cos., qui in Sicilia erat, in urbe<m> perlatus esset, tamquam is luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam, quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa, rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per bellum saepe repetito aliquod proeliis a Syphace, rege Numidarum, victus in totum privatus est, et cum CC equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem, Hamilcaris filium, cum ampla manu occidit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Vticae depulsus hiberna communiit. Sempronius cos. in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. inter censores, M. Livium et Claudium Neronem, notabilis discordia fuit. nam et Claudius collegae ecum ademit, quod a populo damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratia<m> redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et post<h>ac consulem censoremque fecissent. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCXIIII.

1327002004 1327002006 1327002009 1364143030 1364143031 1364143032