|  |



111

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

111 (48 .). , , ; , , . . - . ; , , . , , ; , , .

EX LIBRO CXI
qui est civilis belli tertius
M. Caelius Rufus praetor cum seditiones in urbe concitaret novarum tabularum spe plebe sollicitata, abrogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugitivorum exercitum contraxerat, se coniunxit. uterque, cum bellum molire<n>tur, interfecti sunt. Cleopatra, regina Aegypti, ab Ptolemaeo fratre regno pulsa est. propter Q. Cassi praetoris avaritiam crudelitatemque Cordubenses in Hispania cum duabus Var<ron>ianis legionibus a partibus Caesaris desciverunt. Cn. Pompeius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis eius cum magna clade diversae partis expugnatis, obsidione liberatus translato in Thessaliam bello apud Pharsaliam acie victus est. Cicero in castris remansit, vir nihil minus quam ad bella natus. omnibusque adversarum partium, qui se potestati victoris permiserant, Caesar ignovit.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143112 1364143113 1364143114