Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 49 (150— |
EX LIBRO XLVIIII Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab urbe condita anno, intra quintum annum, quam erat coeptum, consummati. inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur, alter optimus vir etiam iudicatus a senatu erat, diversis certatum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. placuit tamen, quod contra foedus naves haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi R. et amico, Masinissae, arma intulissent, quod filium eius, Gulussam, qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his indici. prius quam ullae copiae in naves inponerentur, Vticenses legati Romam venerunt se suaque omnia dedentes. ea legatio velut omen grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit. ludi Diti patri ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui <ante> annum centesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita facti erant. legati XXX Romam venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia evicit, ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum proficiscerentur. qui ubi in Africam transierunt, acceptis, quos imperaverant, CCC obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent, ut in alium locum, dum a mari X passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M’. Man<i>lio coss. in qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis graviter caederentur, a Scipione †Orfitiano expliciti sunt. per quem et castellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuvantibus liberatum est castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul (alter enim Roma<m> ad comitia <i>erat) exercitum duceret adversus Hasdrubalem (cum ampla manu saltum inicum insederat) suasit primo consuli, ne tam inico loco confligeret. victus deinde conplurum, qui et prudentiae et virtuti eius invidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reversus liberavit eas et incolumes reduxit. quam virtutem eius et Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est, ut diceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras volitare, Scipionem vigere, et populus R. eo favore complexus, ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum hoc per aetatem non liceret. cum L. Scribonius tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo R. dediti ab Servio Galba in Galliam venissent, in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. extat oratio in annalibus ipsius inclusa. Q. Fulvius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari videret, complexus duos filios praetextatos et Sulpi<ci> Gal<l>i filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus est, ut rogatio antiquaretur. exstant tres orationes eius, duae adversus Libonem tr. pl. rogationemque eius habitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo adque homine suo ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse.Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei <se> regis filium ferens et mutato nomine Philippus vocatus cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad falsam eius fabulam velut ad veram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut voluntate incolentium aut armis occupavit. fabulam autem talem finxerat: ex paelice se <et> Perseo rege ortum, traditum educandum Crete<n>si cuidam esse, ut <in> belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum usque ad XII aetatis annum, patrem eum esse credentem, a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset, obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id tempus servaretur. pubescenti libellum traditum, in quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. tum scienti mulierem se subditum esse, veram stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet his locis, ne interficeretur. eo se exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syria<m> se contulisse atque ibi primum, quis esset, palam expromere ausum. |