Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 64 (112— |
EX LIBRO LXIIII Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica evocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, Romam venit et propter caedem admissam in regulum quendum nomine Massivam, qui regnum eius populo R. invisi adfectabat, [Romae interfectum] cum periclitaretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens urbe fertur dixisse: o urbem venalem et cito perituram, si emptorem invenerit. A. Postumius legatus infeliciter proelio adversus Iugurtham gesto pacem quoque adiecit ignominiosam, quam non esse servandam senatus censuit. |