|  |



XXIII, . 14

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

.118 14. (1) , , -; , , . (2) , ; 47. , , , , , , . (3) : , , . (4) , 48, . (5) , , , 49; (6) , , , , , . (7) ; , , ,   , , ,   , , . (8) : , . : (9) , ; , . (10) , , 50; , : , - , . (11) , , , , . (12) , , , . (13) , , , 51.

14. Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. [2] Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones, quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium, [3] cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum. [4] Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.

[5] Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, [6] ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. [7] Senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. [8] Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt. [9] Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. [10] Ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur; [11] concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. [12] Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. [13] Ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.


  • 47., : . , 4: , <> . - (. . ). .: XXII, 57, 9.
  • 48 223 . . . (. . 233  . XXI).
  • 49. .   , - .
  • 50 .: . 82  . XXII. , ( ). .: XXII, 57, 1.
  • 51  - ( ).   (.: VII, 34 .; IX, 21 .),   . (ager Trebianus) , , (ager Trebulanus)  , (.: . , V, 2, 1 .; . , III, 64). , , (, ). , .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002315 1364002316 1364002317