|  |



XXVII, . 4

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

4. (1) ; . : ; , . (2) , . (3) , . (4) , ; , , .

(5) , . (6) , ; , 18; .276 . (7) , : , ; (8) : ; , , . (9) , : . (10) 19 : ; : , , ;   .

(11) : , ; , ; (12) 20 , , , ; , , ; (13) 21, , , , ; (14) 22 ; , 23, , , . (15) ;   .

4. Iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus; sed litterae Marcelli negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, [2] curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello avocarent, aut in annum consules deessent. [3] Optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. [4] Ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.

[5] Eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset memorantes: [6] regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos; nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. [7] Senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Poetelium, P. Popillium. [8] Dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. [9] Protinus et alios Africae regulos iussi adire. Iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. [10] Et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

[11] Multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; [12] isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse; [13] Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo exsultasse; [14] Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. [15] Haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.


  • 18.: XXIV, 48, 9.
  • 19, ( III, IV).
  • 20 (. )  63  - . .: XXVI, 23, 5; XXIX, 14, 3; XXX, 2, 11.
  • 21. . 98  . XXII.
  • 22  ( 70  ).
  • 23.: XXVI, 11, 89, . 55  . XXVI.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364002705 1364002706 1364002707