|  |



XXVII, . 5

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

5. (1) , , 24,   , . (2) , (3) , :   , , ; , , , . , (4)   : , , , ; , (5) ; , ,   ,   . (6) , 25; , , . (7) .277 .

(8) , , , 26, (9) , 27. (10) , , , ,   , : (11) , , , ; , , (12) ́ ; , , . (13) , , , , , , .

(14) , , , : ; , . (15) , , : , , ; , , . (16) , , , : , , 28, , , ; , 29. (17) , , ; ; , . (18) , , , ; : , , , . (19) , , 30 , , .

5. M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cum parte navium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, [2] ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemoravit: [3] cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse. Neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; [4] qui fugati metu inde afuerint, omnis in urbes, in agros suos reductos arare, serere; [5] desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium. [6] Exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam fidem consulis habiti. [7] Muttines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

[8] Dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso in agrum Uticensem escensionem fecit; [9] eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus. [10] Ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret quo in statu res Africae essent: [11] quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, [12] ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam victoriam credere Carthaginienses; [13] classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam. [14] Haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in provinciam redeundum. [15] Illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum eum autem Italia terminari negabant dictatorem dici posse. [16] M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent. [17] Cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque scivit ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. [18] Sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab conlega rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. [19] Ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.


  • 24. . 116  . XXVI.
  • 25 , . .: XXVI, 40, 7 .
  • 26. . 122  . XXV.
  • 27. . 75a . XXIII 123  . XXV.
  • 28 , (.: XXII, 61, 7) , ( , 217 . . .   .: XXII, 8, 6).
  • 29.: . , , , () , , ( . . 92  . III). , .
  • 30 , ( . ,  15) , . , , (. , . 2, 12; 4, 1), . . (, .)
  • 1260010223 1260010234 1260010302 1364002706 1364002707 1364002708