|  |



XXX, . 3

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

3. (1) , , , : , , , . (2) , 13, ; . (3) , ; , ; (4) ;   .

, : .403 14. (5) : , ; , , , , . (6) , ,  15, , . (7) ,     , , .

(8) , - 16. (9) , , , ; . (10) , .

3. His transactis consules praetoresque in provincias profecti. Omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. [2] Itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. [3] Nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; [4] Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. Inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. [5] Ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. [6] Haec per nuntios acta magis equidem crediderim et ita pars maior auctores sunt quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. [7] Primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.

[8] Hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. [9] Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant. [10] Haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

1364002336 1364002926 1260010315 1364003004 1364003005 1364003006