|  |



XXX, . 41

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

41. (1) ; , ; (2) ;   , . (3) , , .

(4) , 118 ; , , , . (5) -, , -, ; 119. (6) , , , , ; (7) ; , , ; (8) , , . . (9) . 120 .

41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in provincia Africa prorogatum imperium. Praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno praefuerat decretae; [2] P. Aelius duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. [3] M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. [4] Quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut, si iis videretur, plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; [5] is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. [6] Consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi quae in Africa esset, et P. Villi quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. [7] P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset; [8] si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset. Et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae. [9] Et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.


  • 118 206 . . . .: XXVIII, 38, 1; XXIX, 13, 7.
  • 119 200 . . .,   199 . . . .: XXXI, 13, 7; XXXII, 7, 4.
  • 120 . . , . 40, 16; 27, 7.
  • 1345970037 1364000418 1364000450 1364003042 1364003043 1364003044