|  |



XXXIV, . 43

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

43. (1) [194 .], , . (2) , . , , .

(3) ; , , , . (4) , , . ,  .  , , , (5)   , ,  , . (6) , , . (7) ,   ; ,   ; :   ,   . . (8) , , , , ; , . (9) , , .

43. Principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt. [2] Iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. Pax quae cum T. Quinctio convenisset ut rata esset petierunt impetraruntque.

[3] De provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset. [4] Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse. Bellum grave ab Antiocho imminere. Iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent, [5] cum hinc Aetoli, haud dubie hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? [6] Dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; [7] Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. In Macedoniam novum exercitum transportari non placuit, [8] eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; [9] consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.

1260010234 1260010302 1260010303 1364003444 1364003445 1364003446