|  |



XXXIV, . 45

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) , . (2) . : , , . , 100. (3)   , , . . (4) , . . (5) , ,   , <> .

(6) , . , , ; (7) ; . 101 ; ; . (8) ; 102 , , .

45. Coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas. [2] Item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. Deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. Ager divisus est qui Campanorum fuerat. [3] Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae. [4] Tempsanus ager de Bruttiis captus erat; Brutti Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. [5] Triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paulus, C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula, Q. * *, C. Salonius deduxerunt.

[6] Prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nuntiata. In foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae visae sunt. [7] Et terra aliquotiens pluvit et caput Vulcani arsit. Nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. [8] Ea prodigia ex pontificum decreto procurata. Et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.


  • 100.: XXXII, 29, 4 . 87  . XXXII. . , . 42, 6. , , .   30  ( ), : (.: XXII, 61, 11 .).
  • 101 (. )  ( ).
  • 102  ( 9  ).
  • 1260010205 1260010207 1260010208 1364003446 1364003447 1364003448

    , .