|  |



XXXV, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

11. (1) , [193 .] . (2) , ,   , , . (3) , , . , , , 41. (4)   ; , , , : (5) , . (6) . , . (7) : , , ( ), (8) ,   . , , . (9) , , , .159 . (10) , , - , , . , , (11), , . , . (12) , , , , . (13) , . , .

11. Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; [2] nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. [3] Qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. Et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur. [4] Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. Eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset; [5] in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis. [6] Collaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. [7] Nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, [8] deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. Hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. [9] Itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. [10] Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent. Postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, [11] et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant. [12] Fumus primo conspectus deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. [13] Itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat pervenit.


  • 41 321 . . . , . .: IX, 2, 6 .
  • 1364002137 1364002336 1364002926 1364003512 1364003513 1364003514