|  |



XXXV, . 12

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

12. (1) , , [193 .], , 42. (2) , 43 , . (3) , , , , 44. (4) : -, , , . (5) ,     . (6) , 45  ,   . (7) , 46 : , , . , , , . (8) , . , , . (9) , ,  , , , , , , . (10)   : , , . (11) , . , , : (12) , , , , , , .160 (13) , ,  , , -, ! (14) , , , . .

(15) : ,   . , , , . (16) , , , . (17) : , , . (18) .

12. Sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens. [2] Ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum, nec Philippum aut Nabim quieturos. [3] Ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. [4] Ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuius causa ipsi fuissent, [5] legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. [6] Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus, frater praetoris, ad Antiochum est missus. [7] Tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere; inde militem, inde naves navalesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos videre dominantes in Peloponneso; [8] numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si eam quae tum esset praetermisisset; et nullum exercitum Romanum in Graecia esse, nec Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in Graeciam transmittant. [9] Haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. [10] Et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. [11] Ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur. Et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre: [12] nam neque ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam, suadere et, [13] qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse? [14] Adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent. [15] Haec Philippo Nicander; alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum; et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem praebuisse. [16] Deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. [17] Tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem reciperandi ea, quae bello amisissent, arrepturos. [18] Ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum.


  • 42.: XXXIV, 23, 5 .   .
  • 43 vacua possessio .
  • 44 194 . . . .   .
  • 45 194 . . . ( ) .
  • 46 . XXXIV, 35, 195 . . . , .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003513 1364003514 1364003515