|  |



XXXVI, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

16. (1) , , , ,   , (2) . (3) , , (- ) 56, , , , (4)   . , , , . (5) , , ( ), , . .

(6) , , , , - : (7) , ,   57. (8) , : - , , . (9) , . , , (10)   , , : , , .202 , , . (11) , : , , , ,   .

16. Haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, [2] qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia, [3] satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus tot enim convenerant partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, [4] partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari. [5] Consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt. [6] Antiochum, cui priusquam hostem cerneret satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus; [7] nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; [8] itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent. [9] Hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. Pars imperio parendum regis atque eundum censebant, [10] pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur. [11] Utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta haec nomina cacuminibus sunt occupavere.


  • 56 (. . 152  . XXXI) 7  , ;   .
  • 57 ( ), .   .: XXXII, 12, 4, . 17, 3.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003617 1364003618 1364003619