|  |



XXXVI, . 17

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

17. (1) , ,   58  :   ,   . (2) , , : ! , , . (3) . (4) ,   , 59. , , , . (5) ,   ,  , , . (6) , : , . ? , (7) , , , ,   , ,   : . (8) , , . , , , . (9) , , . , , , , . (10) , , . , , , , , , , , , (11) . ? , , ? (12) , .203 , . : , , . (13) , , ,  , . , , (14) , . , , . (15) , ? ! (16) , !60

17. Consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consulares legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit. [2] Ipse, priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem milites paucis est adlocutus. Plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis. [3] Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; [4] quippe portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis omnibus velut naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositae; exercitus hostium ille et numero maior et militum genere aliquanto melior; [5] quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, hic Syri et Asiatici Graeci sunt, vilissima genera hominum et servituti nata; [6] rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, is est, [7] qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter populares generis uxorem duxit, et novus maritus, [8] velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit. Summa virium speique eius in Aetolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. [9] Nam nec venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese. [10] Rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, [11] sed intra penitus retractis castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit? [12] Sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos vertices illi quos ceperunt. Satis undique provisum atque praecautum est, ne quid adversus vos in pugna praeter hostis esset. [13] Illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium vestrum cessura, quae nunc in regiis castris sunt, [14] sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos. [15] Quid deinde aberit quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano fines terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur? [16] In haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene iuvantibus diis acie decernamus.


  • 58 ( , , 32), , , , , , (.: XXXV, 5, 1).
  • 59 , .
  • 60   , .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003618 1364003619 1364003620