|  |



XXXVI, . 18

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

18. (1) , , , . , . (2) , . , , , , -,  61. (3) , , , , , . (4) , , , - , , , , , . (5) , , , ,  , , . (6) , , : , . , , . (7) , , . (8) , . , , , , , , , , , ́ 62.

18. Ab hac contione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma telaque parant. Luce prima signo pugnae proposito instruit aciem consul, arta fronte, ad naturam et angustias loci. [2] Rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias educit. Levis armaturae partem ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitiones constituit. [3] His ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. [4] Ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad mare invia palustri limo et voraginibus claudunt, elephantos cum adsueto praesidio posuit, post eos equites, tum modico intervallo relicto ceteras copias in secunda acie. [5] Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant; [6] deinde, ut maior nec iam toleranda vis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta subductis ordinibus concesserunt; inde ex vallo prope alterum vallum hastis prae se obiectis fecerunt. [7] Et ita modica altitudo valli erat, ut et locum superiorem suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet hostem. [8] Multi temere subeuntes vallum transfixi sunt; et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis incautos enim et plerosque sopitos oppresserat super imminentem castris collem apparuisset.


  • 61  , (  6   ). . . .: XXXVII, 40, 1.
  • 62.: . , 13 .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003619 1364003620 1364003621