|  |



XXXIX, . 4

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

4. (1) , . (2) , , 17 , , , . .321 (3) , , . (4) , , 18 . , , . (5) , , , , : (6) , , ; (7) , , , , . (8) , -, , , , (9) 19, , , , , , , (10) , , , , , ?20 (11) 21 ? (12) , , ? (13) .

4. Priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia redit; [2] isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus ut, si aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent. [3] M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit: [4] eum contra dicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse ut ea disceptatio integra in adventum suum servaretur. Fulvium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule quod vellet decreturum. [5] Tum Fulvius: si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, [6] tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, [7] imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum praeda et captivis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. [8] Verum enimvero cum sint notissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, [9] Ambraciam non videri vi captam, quae aggere ac vineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, [10] ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa. [11] Iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam . . . ad pontifices attulerit? [12] Nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non valuerit belli ius. [13] Se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.


  • 17 , 189 . . . .: XXXVIII, 311, 2830.
  • 18,   .
  • 19.: XXXVIII, 44, 6 . 124  . XXXVIII.
  • 20 (II, 8, 1), , 5 . , , .
  • 21.: XXXVIII, 44, 5.
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364003905 1364003906 1364003907