|  |



XXXIX, . 7

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

7. (1) , , , , , , , (2) , . , , , , . (3) . , , , , , , . (4) : (5) , , , , . , , 28.

(6) 29. (7) , . .

(8) , , .324 30, . (9) , . (10) , , .

7. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducentas duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti; [2] et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit; [3] multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. Carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem. [4] Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; [5] quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur. Vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt.

[6] Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii qui eas provincias obtinebant venerunt. [7] Ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. De ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.

[8] Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deiecit. [9] Ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum. [10] Et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.


  • 28, , , - - (.: XXVI, 36; .: XXIX, 16, 1 .). , . (, , ).
  • 29 .: XXXVIII, 35, 10.
  • 30 (. , )  : , .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003908 1364003909 1364003910