|  |



XXXIX, . 9

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

9. (1) , , . , , , , . (2) , 32, , 33 . (3) , , , , 34, , , .325 . (4) , , , , , , , . , , 35, .

(5) , . , , , . (6) , , , , , , , , . (7) , , , , 36.

9. Huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. Primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. [2] P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. [3] Et mater dedita viro erat et vitricus, quia tutelam ita gesserat ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. [4] Via una corruptelae Bacchanalia erant. Mater adulescentem appellat: se pro aegro eo vovisse ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam voti benignitate deum exsolvere id velle. Decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. [5] Scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. [6] Huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. [7] Quin eo processerat consuetudine capta ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.


  • 32. .   . ( ), (, VI, 20, 9). , ( ), .
  • 33 , ( . .) ( ) . , (, , ).
  • 34 , , . ,   .
  • 35 :   (, 293 L). .
  • 36 , . (. . , , ), , ( ) , , . ( , , .)
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003910 1364003911 1364003912