|  |



XXXIX, . 12

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

12. (1) , , , , , , , : . (2) , , , , , , , , , . (3) , , , , , , ( , , ), (4) , 37 . (5) , , . (6) , , , , , , , , , . (7) , : . (8) , , , .327 , , , .

12. Satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet. [2] Ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. [3] In interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet; [4] expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. [5] Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. [6] Tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. [7] Iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. [8] Neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.


  • 37 () , . .: . , VI, 503: , , , : / , . , , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003913 1364003914 1364003915