|  |



XXXIX, . 10

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

10. (1) , , : (2) , , . , : ! , . , . (3) , : , , . (4) : , ( , , ) , , . (5) , , , . , , , , , , , , , , , , , . (6) ,   , , . (7) , , , , , , , . (8) , , , . (9) , .

.326

10. Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: [2] religionis se causa ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. Id ubi mulier audivit, perturbata dii meliora! inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. [3] Admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. [4] Vitricus ergo inquit tuus matrem enim insimulare forsitan fas non sit pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat. [5] Eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. [6] Scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. [7] Ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. Eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. [8] Orare inde atque obsecrare ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. [9] Neque ante dimisit eum quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.

1327002004 1327002006 1327002009 1364003911 1364003912 1364003913