|  |



XXXIX, . 11

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

11. (1) , ,   , , . (2) . , , , , - , , , , . . (3) , , , , . (4) , , , , . (5) , , , , . (6) , , , , , . (7) , , , , , , , , ( ) , , .

11. Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum nec initiari sibi in animo esse. Aderat sermoni vitricus. [2] Confestim mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse; illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. Iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt. [3] Adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. [4] Consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset. [5] Cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. [6] Aebutia accita ad Sulpiciam venit et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. [7] Lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens dii propitii essent obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003912 1364003913 1364003914