|  |



XXXIX, . 14

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

14. (1) , , - . (2) , . , , . (3) , , 40.

, , , , . (4) , , , , . (5) , . (6) , , . , . (7) , , , 41, . , (8) , , , . (9) , . , , . , . (10) 42 , , .

14. Peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. [2] Consul rogat socrum ut aliquam partem aedium vacuam faceret quo Hispala immigraret. Cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso. [3] Res omnes Faeceniae extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.

Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. [4] Patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset. [5] Censuit autem senatus gratias consuli agendas quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset. [6] Quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Faeceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent; [7] sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, [8] ne quis qui Bacchis initiatus esset coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse. Ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. [9] Haec senatus decrevit. Consules aedilibus curulibus imperarunt ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent ne qua sacra in operto fierent. [10] Triumviris capitalibus mandatum est ut vigilias disponerent per urbem servarentque ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adiutores triumviris quinqueviri uls cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.


  • 40. . 75  . XXXII.
  • 41 .
  • 42 , , ( , , ).
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364003915 1364003916 1364003917