|  |



XXXIX, . 29

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) , . , . (2) , . , , , , , . (3) , , , - , , . .

(4) , , . , , . , . (5) , , , . , , , . (6) .340 , , (7) , , , .

(8) 89. , , (9) , , . , , . (10) , , , , .

29. Movit aliquantum oratio regis legatos. Itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se mutare; [2] si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia quae in iis urbibus sint deduci.

[3] Hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. [4] Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; [5] exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Medius tamen honos Manlio habitus ut ovans urbem iniret. [6] Tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, [7] et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium delaturum.

[8] Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat. [9] Is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit. Ad septem milia hominum condemnavit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. [10] Consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.


  • 89 .: . , II, 2, 9 .; -, , .: . II, 10.
  • 1260010205 1260010207 1260010208 1364003930 1364003931 1364003932

    , .