|  |



XXXIX, . 46

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

46. (1) . , . (2) , ,   . (3) , , , . (4) , , , , 136. (5) , , : 137. , , .

(6) 138, , . (7) , , (8) , ( ) , , , , . (9) , , , , .

46. Huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; [2] pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. [3] In quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro: [4] eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. [5] Hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.

[6] Priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. Nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. [7] Nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, [8] pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim gravis enim accola omnibus erat Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt. [9] Et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.


  • 136 , (. . ) .
  • 137 - .
  • 138.: , XXIII, (XXIV), 1 . , .
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364003947 1364003948 1364003949