|  |



XXXIX, . 53

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

53. (1) 153, , , , -. (2) , , , , . (3) , , . , , , 154. (4) , . (5) .

, , , , , (6) , , , , , , 155. (7) , , , . (8) , , . (9) , , . (10) 156, , , , . (11) , , , , . (12) , , , 157. (13) , , .357 , , , , . (14) , , , (15) , , , 158. (16) , .

53. Dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos. [2] Volgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. [3] Nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre. [4] Ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. [5] Haec vulgo loquebantur. Itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; [6] et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat. [7] Offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur. [8] Et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent; [9] et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, [10] utique postquam legati alii Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere. [11] Sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet. [12] Avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: [13] Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. [14] Relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit Paeoniae ea regio est [15] prope Erigonum fluvium, qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe: [16] novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.


  • 153. , . 48, 6.
  • 154.: XL, 9, 2; . , 8.
  • 155 (. , . 47, 311) , (XXIII, 3) , , , .
  • 156, . . . 48, 5.
  • 157  , () .   , , . (. ) 22  (. ).   , .
  • 158. . 43  . XXXIII.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364003954 1364003955 1364003956