|  |



XXXIX, . 56

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

56. (1) [183 . . .] 163 , . (2) , , , , , , . (3) . , , , , . (4) . , , . (5) , , , , .

(6) , , , , . (7) , 164, , , , .

56. Eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit. [2] Ulterior Hispania eo anno in pace fuit quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani. [3] Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.

Ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. [4] Creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. Cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. [5] Praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.

[6] Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse. [7] Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.


  • 163  - ( ). (. ).
  • 164 (. , . 145), 183 . . .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004000 1364004001 1364004002