|  |



XL, . 22

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

22. (1) , , . , , . (2) . , (3) , - . (4) , ( ) , , . .375 . (5) , , , , , , , 37, , . (6) , . (7) , , ; , , 38.

(8) , , , . (9) , , 39  . (10) , - , : (11) , , , ,   . (12) , 40 . (13) , , . (14) , , . , , , , . (15) , . .

22. Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit. Ibi unum moratus diem ad deligendos quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. [2] Modicus primo labor in imis collibus fuit. Quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant: [3] pervenere deinde in tam opacum iter ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset. [4] Ut vero iugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. Tertio demum die ad verticem perventum. [5] Nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. [6] Vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est. [7] Duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. [8] Multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines clauderent. [9] Itaque unum tantum moratus diem quietis eorum causa quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. [10] Socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: [11] rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. [12] Frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem quam Petram appellant oppugnare est adortus. [13] Ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur. [14] Oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.

[15] Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.


  • 37 (, . , . ) , , , , . (VII, 313), , ( !).
  • 38 (. ) (. , II, 123).
  • 39. . 157  . XXXIX.
  • 40  , (. ); .   : .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004023 1364004024 1364004025