|  |



XL, . 47

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

47. (1) : 121 , ; , . (2) .392 . , , , , , . (3) , , , , ; (4) ,   , , . , , . (5) . , . , , , . (6) : , , . (7) , , , , , , . (8) , , , , . . . (9) , . , . (10) . , ,   ,  .

47. Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. . . . [2] Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improviso aggressus. Acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem Certimam appellant Celtiberi pervenit. [3] Ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. [4] Petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim ab illis se consulturos. Permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. [5] Meridianum tempus erat. Nihil prius petierunt a praetore quam ut bibere sibi iuberet dari. Epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. [6] Tum maximus natu ex iis missi sumus inquit a gente nostra qui sciscitaremur qua tandem re fretus arma nobis inferres. [7] Ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. [8] Tribunisque militum imperat ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. Ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. [9] Oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. [10] Nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine nam militare iussi sunt, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

1327002055 1327002056 1327002057 1364004048 1364004049 1364004050