|  |



XL, . 46

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.

46. (1) , ,  : , . (2) - .391 : , , . (3) , , , . (4) , ,   , , , . (5) , , , . (6) , . (7) , , , , ,   , . (8) , , . : (9) !  , , , , , . (10) , , 117. (11)   , , . , 118. (12) , : ,   . (13) , . (14) , , , . , 119, . , , . (15) , . . . (16) , 120.

46. Non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. [2] Indicandum tamen est quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. [3] Singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse. [4] Ambo cum simul aspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam quod alter alteri displicetis, noceat. [5] Inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant. [6] De quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, nisi forte implacabiles furores implicaverint animos vestros. [7] Has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; [8] uno animo uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis [9] ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat, id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque ut quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. [10] T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. [11] Non modo simultates sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini Sabini in civitatem accepti. [12] Volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse. [13] Fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. [14] Inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. Tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. [15] Omnibus instantibus qui aderant dexteras fidemque dedere remittere vere ac finire odium. Deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. Et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. [16] Censoribus deinde postulantibus ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur attribueretur, vectigal annuum decretum est.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004047 1364004048 1364004049

, .