|  |



XL, . 49

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

49. (1) . , , , ,  , . , . (2) , , , . (3) , , , , , ; (4) , , . . , . (5) , . , , , . (6) , . , , . (7) , : , . , .

49. Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. Et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. [2] Convertit inde agmen retro unde venerat ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. [3] Oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt: [4] postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. Magna inde praeda facta est. Multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. [5] Regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. Audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. [6] Et primum quaesivit ab eo liceretne sibi ac suis vivere. Cum praetor victurum respondisset, quaesivit iterum si cum Romanis militare liceret. [7] Id quoque Graccho permittente, sequar inquit vos adversus veteres socios meos, quoniam illos arma pro me piguit suscipere. Secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004050 1364004051 1364004052