|  |



XL, . 50

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

50. (1) , , , , . (2) , : , , , , , , . (3) ; , , , , (4) . , , . (5) , , . , , . (6) , , , . (7) : , .

.394

50. Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. [2] Eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; [3] nec aliud magnopere cur vicisse crederes fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum, spolia per totum diem legisse; [4] tertio die proelio maiore iterum pugnatum et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. [5] Viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. Inde debellatum veramque pacem, non fluxa ut ante fide Celtiberos fecisse. [6] Eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. [7] Propius vero est serius in provinciam pervenisse quam ut ea aestate potuerit res gerere.

1327002002 1327002004 1327002006 1364004051 1364004052 1364004053