|  |



XL, . 48

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

48. (1) , , . (2) , , , . (3) , , , . . (4) , , , ,   . (5) ; , , , . . (6) , ,  , , , , . (7) .393 , ,   ,   . .

48. Inde iam duxit ad Alcen urbem ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati. [2] Eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. [3] Ubi quod petebat satis sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent; ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias. [4] Haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. [5] Instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. Itaque tantum moratus ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. Non sustinuere impetum necopinatum hostes. [6] Qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris. [7] Eo die novem milia hostium caesa; capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. De exercitu Romano centum novem ceciderunt.

1364003924 1345970035 1364000736 1364004049 1364004050 1364004051