|  |



XL, . 51

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

51. (1) , . 122, . ; , , 123. (2) . , , . (3) 124, . , , . (4) . , 125, . (5) 126 , , . , (6)   , , , 127. (7) , ; , . (8) . , , , . (9) , , 128.

51. Censores fideli concordia senatum legerunt. Princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. [2] Opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec fecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat; [3] theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. [4] M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos; [5] basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; [6] et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis Medici. [7] Habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. Impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. [8] Portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. Complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. [9] Mutarunt suffragia regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt.


  • 122 , (. , . 42, 6) , , (XXXIX, 52, 1).
  • 123 - ( ).
  • 124 , , , , , ( ).
  • 125 ( ) (142 . . .).
  • 126 . ,   . ( .: XXXIX, 44, 7 . 132  . XXXIX.)
  • 127 , , . . .: XXXIX, 4.
  • 128 , , .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364004052 1364004053 1364004054