|  |



XLII, . 54

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

54. (1) 154 , , , , , . (2) , , , , . (3) , . , , , , , . (4) , , , , . (5) , ,  , , . (6) , , , . ́ , 155, . (7) , , , , , . (8) , , , . . (9) , , ; . (10) , , ,   . (11) , .

54. Mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. [2] Quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit. [3] Itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. Multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat. [4] Quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; [5] quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. [6] Ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora quae caedibus superfuerunt venum data. Diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem pervenit. [7] Quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit. [8] Utraque oppida in faucibus sunt qua Tempe adeuntur, magis Gonnus. Itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit. [9] Ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. [10] Namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. Is, qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. [11] Ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.


  • 154  ( ) (. . ).   .
  • 155  (, IX, 440). ()  . ( !) ( ) () .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004255 1364004256 1364004257

    , .