|  |



XLII, . 57

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

57. (1) , . (2) , , , . (3) , , , . (4) , ,  ,  . . (5) , . (6) , , , ; . (7) , , , 164, , . (8) , , . . (9)   , , . ,   . . (10) , ; , , , , , . (11) , . , , ; (12) , , , .

.461

57. Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. [2] Regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. [3] Et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxime indigne ferentes non latam Pheraeis opem. [4] Consultantibus, quid agerent aderant autem Eumenes et Attalus in consilio trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. Consilio dimisso signum extemplo datur ut arma capiant. [5] Interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. [6] Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. [7] Minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum Cassignatus praeerat et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. [8] Constitit rex, incertus quantae hostium copiae essent. Duas inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit. [9] Proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. Et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; [10] postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; affectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. [11] Cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. Hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore ut Romani equites abeuntium novissimum agmen aggrederentur; [12] inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.


  • 164. . () .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364004258 1364004259 1364004260